Charter Document - 05010035
Charter Number: | 05010035 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1136 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod homines de Hescerento negaverunt consuetudinem vini que vocatur de bosco quam Hugo comes ecclesie beati Lupi dederat dicentes quod si vinee censum vini debentes non se excesserant vinum non deberent dare sed duodecim nummos Silvanectensis monete Unde vadimonia belli per manus Lamberti Pulveris et Vualterii Durandi in manu Rainaldi prioris dederunt Rainaldus vero prior et Ademarus supprior necnon et alii monachi atque servitores eorum Lambertus prepositus et Oddo major Josbertus forestarius atque Fulco decanus hoc contradixerunt constanter affirmantes quod si in potestate ville Hescerenti atque Villaris vinum ad emendum posset inveniri omnino duodecim nummi non reciperentur sed quantum carius venderetur ab ipsis emeretur Cumque prefati homines tandem cognovissent quod vadimonia non sapienter dedissent ducti penitentia consilio et auxilio Mathei comitis de Bellomonte misericordiam a priore quesierunt sed prior et monachi ejus eorum precibus acquiescere noluerunt donec omnem consuetudinem recognoscerent et quia contradixerant tam illi qui vadimonia dederant quam ceteri contradictores jus debitum fecerunt et legem persolverunt ex qua lege quatuor nummi retenti sunt et huic carte in testimonio affixi quatenus eorum posteritas ne talia agere presumat valeat commoveri Facta sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo sexto indictione quarta decima concurrens tertius Rainaldo priore existente et ceteris subnotatis presentibus Matheus comes interfuit filius ejus Matheus Nicolaus miles Odilo de Brolio miles Radulfus miles alius Radulfus miles de Praeria Lambertus prepositus Oddo major Fulco decanus Arnulfus Vuillelmus