Charter Document - 05010034

Charter Document - 05010034


Charter Number: 05010034
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quoniam Fulco miles Fulconis filius accensivit Vuillelmo sacriste unam dietam terre apud Habavallem eo videlicet pacto ut singulis annis sacrista sancti Lupi redderet predicto Fulconi in festo Sti Remigii VIII denarios Silnectenses de censu de quibus octo denariis prenominatus Fulco concedente uxore sua Terreda et Bartholomeo filio suo et filiabus suis condonavit duos denarios eo tenore ut ecclesia beati Lupi redderet ei in predicto festo sex Silnectenses denarios de censu Hujus autem condonationis testes fuerunt ex parte Fulconis Drogo de Merlo Nicolaus miles Gislebertus miles Ex parte Sancti Lupi Lambertus prepositus Odo de Broilio Manasses Drogo pelli parius Postea vero cum predictus Fulcho ad finem venisset et monacus factus fuisset dedit in elemosina ecclesie Sancti Lupi predictos sex denarios et alios sex quos debebant ei monachi de terra que dicta est juxta Spinam et campi partem de arpenno juxta crucem quam elemosinarius erga eum reclamabat Hoc vero concesserunt Terreda uxor ejus Bartholomeus et Rainaldus filii ejus Freesendis et Aales filia ejus Hujus rei testes fuerunt Radulfus de Praheriis Lambertus prepositus Fulcho filius Arnulfi Boso Bernardus famulus