Charter Document - 05010033

Charter Document - 05010033


Charter Number: 05010033
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus in X renatis sit notum quod Margarita de Gerboreio filia Hugonis de Claromonte apud Hescerentum presentem vitam terminavit et honorifice est sepulta Que cum in extremis venisset vocavit Gerardum maritum suum et quibus potuit eum verbis deprecata est quatinus eam redderet Deo et beate Marie per manum prioris Rainaldi Qui cum in magna animi amaritudine constitutus esset videns tam amabili et legali societate ad presens se destituendum nolens eam contristari tandem libenter concessit et sicut ipsa petierat in manibus predicti prioris reddidit Ut autem domne Margarite memoria in ecclesia Beati Lupi perhenniter haberetur et anniversarium ejus in eadem ecclesia solemniter celebraretur sextam partem decime de Corleio predicte ecclesie ambo Gerardus et Margarita donaverunt Quod donum laudaverunt atque concesserunt Rainaldus comes frater domne Margarite ex cujus feodo decima erat et Petrus filius Gerardi et Beatrix uxor Oddonis de Angivillari Hujus rei testes fuerunt ex parte Gerardi et Margarite Baldwinus presbiter de Gerboriaco et Baldwinus Decanus et Ursus cognomento Caseus Ex parte monachorum Rainaldus comes de Claromonte et Oddo de Brolio Lambertus prepositus Herbertus et Arnulfus