Charter Document - 05010029
Charter Number: | 05010029 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1127 - 1134 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Garinus Dei gratia Ambianensis Ecclesie minister omnibus in Xo renatis notificare curavi quod Hosmundus clericus duo altaria quorum unum apud Andeciacum alterum apud Fenerias est situm de manu nostra tenebat qui cum monachicam vitam desideraret et ad eam habitu et auctu in ecclesia beati Lupi de Hesceerens se devote transferret altaribus in manu nostra prius redditis tandem petitione et assensu ejusdem clerici pulsatus dedi Deo et beatis apostolis Petro et Paulo monachisque in Ecclesia beati Lupi morantibus predicta altaria cum rebus ad ea pertinentibus ex nostra benignitate tali tenore talique communitate perpetuo possidenda contuli ut medietas eorum ad monachos transeat de Monte Desiderii et per omnia tam rebus altarium quam personatus participent His omnibus illud addidi ut si ab aliquibus laicis de rebus ecclesiasticis quas injuste et sub anathemate tenent videlicet decimis terris ceterisque ad jus ecclesie pertinentibus elemosinam facere placuerit aut etiam si redimere seu de caritate sua pro extorquendis rebus a manu laicorum tam monachos Esceranenses quam Montis Desiderienses donare contigerit ut libere possideant ut securius redimant ut charitatis donum non refugiant et precipimus et ex apostolorum authoritate absolvimus et in posterum confirmamus salvo per omnia jure Ambianensis ecclesie Hoc igitur donum hancque communitatem predictorum monachorum literis nostris commendavimus atque interposito cyrographo illud in duas partes divisimus ita ut utraque ecclesia partem cyrografi penes se habeat et utramque sigillum nostre authoritatis confirmet et muniat Si quis vero hanc nostre confirmationis cartulam violasse vel violare presumpserit atque tentaverit sit pars ejus cum Juda fiatque illi unum habitaculum cum Dathan et Abiron quibus ante sepe dicto []tio contigit et tam participatio corporis et sanguinis Jesu Xi quam ceterorum sacramentorum fiat ei venenum insanabile Huic rei venerabiles persone Ambianensis ecclesie Radulfus archidiaconus et Garinus prepositus et thesaurarius multique tam monachi quam clerici donum approbantes et testificantes affuerunt