Charter Document - 05010026
Charter Number: | 05010026 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Agnoscant universi tam presentes quam futuri quoniam Dnus Wido de civitate Silvenectensi cognomento de Turri cum quadam vice ad Ecclesiam Sci Lupi de Escerente cum venerabili comite Hugone magno venisset quia ipsum locum diligebat et ut cresceret exoptabat contulit Deo et Sancto Petro de Cluniaco monachisque in jam dicta Ecclesia morantibus [ut] si quis ex suo feodo aliquid ipsis dare vellet hoc solummodo retinens ut totum feodum non largiatur Hoc igitur coram monachis et memorato comite actum est Sed quoniam filius ipsius nomine Willelmus super hoc monachis calumniam faciebat Dnus Fulcaldus qui tunc erat ejusdem Ecclesie prepositus predictum dominum Widonem adiit donumque quod fecerat in conspectu ipsius recitavit quod ipse Dnus Wido bene recognovit filiosque suos hoc quod fecerat laudare fecit videlicet memoratum Willelmum et alium nomine Herveum Hec igitur acta sunt apud Silvenecten coram legalibus viris Arnulfo filio Huldoardi Rodulfo filio Aleidis qui cognominatur de Muro Petro de Berrone filio Hersendis Rodulfo filio Rodulfi de Escerente Rainoardo monachorum famulo qui cum duobus predictis viris Petro scilicet et Rodulfo ex parte monachorum testis fuit ex parte vero Dni Widonis et filiorum ejus Arnulfus filius Huldoardi et Rodulfus cognomento de Muro testes fuerunt