Charter Document - 05010025
| Charter Number: | 05010025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Composition |
| Date: | 1100 - 1124 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quoniam monachi Sti Lupi de Escerente inter alia que in elemosinam a fidelibus acceperant quedam acceperunt que largitores ex feodo Dni Vuidonis qui cognominatur de Turre possidere videbantur Unde adhuc ipso Vuidone vivente quidam filius ipsius Vuillelmus nomine calumniam super hoc monachis irrogavit et nequaquam se concedere dona que ex suo feodo erant multis minatus est verbis Quapropter Decanus jam dicte ecclesie Fulchaldus nomine ipsum Vuidonem apud Silnectis civitatem adiit et que filius suus illis minabatur quibus potuit verbis ostendit Igitur concordantes invicem ad istam pactionem venerunt ut iam dictus Fulcaldus non propter aliquam emptionem sed propter pacis concordiam unum equum ipsi Vuidoni daret et tam ipse Vuido quam duo filii ejus Vuillelmus atque Erveus que ex suo feodo calumniabantur benigne concederent Hoc autem proprie factum est pro Ecclesia de villa que appellatur Villaris et propter decimam quam Petrus qui dicitur de Vico dederat monachis apud Barbireium Hujus rei ex parte Dni Vuidonis testes fuerunt Rodulfus filius Aleidis qui cognominatur de Muro et Arnulfus filius Huldoardi Ex parte vero monachorum testes fuerunt Petrus de Berrone filius Hersendis Rodulfus filius Rodulfi de Escerente et Rainoardus monachorum famulus
