Charter Document - 05010024
Charter Number: | 05010024 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1117 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus quoniam filius Igerii Girardus miles strenuissimus cum quadam vice a Domino Briccio monacho de Escerente tunc secum equitante de sua salute fuisset ammonitus cum gratanter ammonitionem suscepisset illius inter alia collocutionis verba obtulit post suum obitum Deo et Beato Petro et monachis de Escerens possessionem proprii juris quam apud Domnum Martinum castrum habebat juxta Ecclesiam Beate Marie que cognominatur ad Evam tali scilicet pacto ut si ipse ita moreretur ut testamentum facere nequiret testamentum monachi istud ostenderent ac memoratam possessionem haberent et si monachus Cluniaco fieri vellet per monachos de Escerente hoc ipsum faceret Quod si uxorem duceret nihilominus tamen hoc donum perpetuo staret Facta sunt autem hec anno ab incarnatione Domini millesimo CXVII Indictione X Epacta XV Concurr VII tempore Ludovici Regis Francie