Charter Document - 05010023
Charter Number: | 05010023 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1119 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Ste et individue Trinitatis Posterorum memorie scripto commendare decrevimus quoniam Radulfus Oysardi filius pro sua cunctorumque suorum antecessorum salute concedente filio suo Joscelino contulit Deo et monachis Cluniacensibus in ecclesia beati Lupi Dno servientibus quicquid habebat in villa que dicitur Trocis terram scilicet nemus servos et ancillas et totum prorsus quod ad feodum castri Credulii pertinere videbatur Huius doni ex parte Radulfi et Joscelini filii ejus idonei testes fuerunt Hubertus de Orchosia Paganus secanboream et Radulfus filius Garnerii marescalci ex parte vero monachorum Ursus prepositus Fulco major Godefridus forestarius Verum quia nulli totum suum feodum in eleemosyna dare licet sine licentia ejus aut permissione a quo ipsum tenet hac de causa monachi Sti Lupi comitem Rainaldum Claromontensem adierunt et super hac re assensum ejus humili et simplici devotione poposcerunt qui precibus eorum benigne assentiens et donum caritatis non decrescere volens tam ipse quam uxor ejus Clementia filia quoque ipsius Margarita donum hoc laudaverunt ac jure perpetuo predicte Ecclesie quiete ac libere possidendum concesserunt Hoc solum prefatus comes excepit ut ordine vicis sue monachi custodem suum ad custodiendum per noctem castrum Credulii ponerent vel pro ipsa custodia tres solidos Silvanectenses per annum solverent ad agendam quoque vel innovandam ejusdem castri clausuram homines suos in feodo illo manentes transmitterent Hujus concessionis quam fecit comes Rainaldus testes legitimi extiterunt Erembaldus miles Vualo de Furno Guerno filius ejus et Oddo de Fulengis Concessit preterea idem Radulfus filius Oysardi et Joscelinus filius eius quamdam eleemosynam quam Hericus miles de bonis Ecclesie Beati Lupi fecerat que de feodo suo erat Utriusque rei doni videlicet et concessionis hi testes ex utraque parte fuerunt Oddo presbyter de Govis Guibertus Lambertus prepositus Herbertus et Arnulfus famuli monachorum