Charter Document - 05010021
Charter Number: | 05010021 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi et presentes et futuri quoniam Guido qui vocatur Camerarius pro anima sua et parentum suorum salute concessit Deo et beato Petro monachisque in Ecclesia beati Lupi commorantibus ut duo asini quotidie de bosco illius per tres menses in perpetuum quatuor saginas deferant ad opus monachorum ea considerata ratione ut quod una die impedimento non possent deferre alia deferrent sine contradictione Et si quis calumniam propter hoc illis voluerit inferre sine alio guadio et alia lege apud Vernolium solo sacramento se poterunt homines monachorum excusare quia hoc fecerunt pro alterius diei reformatione Hoc autem solummodo retinuit jam dictus Guido ut quercum et fagum atque pomarium non succidant sed si hec incisa invenerint sicut ligna cetera tollant Quod si in hiis vetitis homines monachorum operantes fuerint inventi sine alio guadio et alia lege solo sacramento se excusabunt apud Vernolium illa non succidisse Si vero quamlibet ex predictis arboribus succiderint et inde comprobati fuerint quinque solidos pro lege exsolvent Quod si in condenso loco concessum lignum succiderint et sine succisione ligni non concessi asinos suos cum oneribus inde educere nequiverint si viam sibi fecerint et inde expostulati fuerint solo sacramento sine alia lege et guadio se apud Vernolium excusabunt quia vie necessitate hoc fecerunt Retortas vero atque guatones ex omnibus lignis quantum sibi opus fuerit sine licentia accipient A silva autem redeuntes si in agris vel in pratis fuerint inventi sine alia lege et guadio solo sacramento se defendent apud Vernolium quia non ut facerent damnum sunt illuc ingressi sed causa vie fuerunt prepediti Concessit etiam idem Guido ut si aliquis de suis hominibus ex silvis quas ex illius tenent feodo causa benevolentie aut etiam pretii predictis monachis aliquo tempore quantum illi visum fuerit contulerit licenter accipiant quod non datur hereditario iure Homines quoque monachorum cum inde revertentur si necesse illis fuerit per silvam ejusdem Guidonis licenter egrediantur Eodem vero Guidone concedente Joannes de Credulio modo superius descripto alios tres menses in perpetuum per singulos annos in eadem silva Deo et beato Petro ac predictis monachis concessit pro sua suorumque parentum salute Hii autem menses per singulos annos incipient in octavis Nativitates et erunt usque ad octavas sancti Ioannis Baptiste Hoc igitur donum quod predictus Guido fecit Aleidis uxor illius benigne concessit et uterque donum super altare posuit et tam ipse quam ipsa in fide sua hoc tenere promiserunt et obsides hac de causa hos delegaverunt Johannem de Credulio Ramboldum de Muro Jofridum de Muro Radulfum filium Alais qui etiam si idem Guido aliter agere voluerit in fide sua suum adjutorium Ecclesie promiserunt et testes inde fuerunt Testes vero ex dono Johannis fuerunt Odardus niflardus Rainaldus Stephanus de Credulio Armannus Rainerius major de Vernolio Pro isto autem beneficio monachi societatem suam predicto Guidoni et uxori illius contulerunt et testes huius rei hos ex parte sua habuerunt Gislebertum de Tiileel Nicholaum filium Vualonis Erveum de Presseio Lambertum filium Ursonis Oddonem filium Fulconis