Charter Document - 05010019
Charter Number: | 05010019 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Dni Notum sit omnibus fidelibus quoniam Fulco filius Aszoise societatem Ecclesie beati Lupi de Escerente accepit atque post obitum ibidem se sepeliri devovit Qui postea cum inprovise fuisset occisus monachi Ecclesie beati Lupi audientes ejus obitum unum monachum illuc direxerunt ac eum apud Escerentum ad sepeliendum adportaverunt eumque cum honore sepelierunt Mater vero ipsius Aszoisa de filii salute recte sollicita consilio parentum suorum Fulconis scilicet de Brolio ac Rotberti dapiferi de Domno Martino quandam vineam hereditatis sue apud Buxeium sitam in eadem Escerenti villa contulit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque beato Lupo et monachis in eadem Ecclesia famulantibus Christo Non post multum vero tempus cum mortuus fuisset Hervisus maritus sororis jam dicti Fulconis que Hersindis vocabatur eum simili modo predicti monachi beati Lupi honorifice sepelierunt cujus uxor Hersindis pro anima viri sui ac sua necnon pro animabus omnium parentum suorum jam dictum donum quod mater illius ex vinea de Buxeio fecerat coram testibus confirmavit ac in perpetuum possidendam monachis delegavit Huius rei ex parte monachorum testes fuerunt Fulco major et Wigerius eorum famulus ex parte ipsius Fulco de Brolio Postea vero Gaufridus predicte Hersindis filius donum istud et prescriptam elemosinam calumpniatus est quem monachi rationabiliter convenientes de caritate Ecclesie quadraginta solidos Belvacensium ei dederunt Ipse vero Gaufridus prefatum donum matris et antecessorum suorum quietum concessit Insuper ex parte sua elemosinam augmentavit et pro sua suorumque salute terram quam habebat apud Habivallem Ecclesie Sti Lupi donavit ita tamen quod campi partem illius terre in manu sua retinuit eo videlicet tenore ut monachi tres partes haberent et ipse Gaufridus quartam partem Cujus rei testes fuerunt ex parte monachorum Lambertus prepositus Arnulfus Herbertus Ex parte Gaufridi Gislebertus de Tilliello Deinde autem monachi Sci Lupi prenominato Gaufrido et uxori sue Adaledi de charitate Ecclesie xx solidos Belvacensium et decem et octo minas frumenti dederunt Et ipse Gaufridus Ecclesie Beati Lupi ex toto quietum concessit quicquid habebat in terra de Habivalle volente et concedente hoc Adelide prefati Gaufridi uxore in cujus dote terra illa erat Huius rei testes fuerunt ex parte monachorum Lambertus prepositus Arnulfus Herbertus Milo puer Fulco puer Ex parte Gaufridi Gislebertus de Tilliello