Charter Document - 05010018

Charter Document - 05010018


Charter Number: 05010018
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Ste matris Ecclesie filiis sit notum presentibus atque futuris quod Fulco miles qui dicitur de Brolio pro anima sua et sue coniugis suorumque natorum et antecessorum tradidit Deo et Stis ejus Petro et Paulo et beato Lupo et monachis Sti Petri Cluniacensis annuentibus filiis et filia hortum qui vocatur Rufaldus Huic etiam beneficio junxit terre arpennum qui ejusdem horti cingitur ambitu Pro quo domnus Ademarus qui eo tempore ipsius loci prior erat consilio fratrum dedit ei equum qui quadraginta solidos valebat nummorum faventibus filiis et filia et hec signa facientibus Nota + patris Nota + Bernardi Nota + Agnetis Nota + Hugonis Nota + Oddonis Et ut hoc permaneret firmum et per tempora inconvulsum his literis et eisdem signis coram legalibus viris firmare et cum filiis et filia manibus propriis super altare placuit ponere Huius rei testes sunt qui viderunt et audierunt Walo miles Fulco major Godefridus forestarius Galterius et Rotbertus fratres