Charter Document - 05010017

Charter Document - 05010017


Charter Number: 05010017
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1060 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Cognitum sit cunctis tam presentibus quam futuris quoniam Nicolaus filius Vualonis de Escerente cum uxore sua Eufemia quandam partem terre quam in tuitione habebat contulit Deo et beato Petro de Cluniaco sanctoque Lupo de Escerens monachis quoque illic morantibus id ipsum laudante et concedente Tyerrata fili astra sua cui a progenitoribus ipsa terra relicta fuerat Jam dictus vero Nicolaus cum memorata uxore sua Eufemia ac predicta Thyerrata quadraginta solidos ex karitate beati Lupi acceperunt et hoc donum super altare ejusdem Ecclesie posuerunt Hujus rei testes ex parte Nicolai sunt Vualo pater ipsius et Hugo miles filius Rodulfi Ex parte quoque monachorum testes fuerunt famuli ipsorum Fulco major Godefredus silvicola Lambertus Arbertus aliique multi