Charter Document - 05010014

Charter Document - 05010014


Charter Number: 05010014
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Bonus et utilis atque jam olim a patribus traditus in sancta Ecclesia mos inolevit ut quicumque eam in bonis suis heredem facere velint hoc scripto testibusque adhibitis propter pacis caritatisque vinculum cum posteris retinendum confirmari precipiant Unde nos quoque pro modulo nostro vestigia patrum sequentes Ste Ecclesie filiis notificare volumus quod Petronilla uxor Drogonis filii Adam pro remedio anime ejusdem viri sui jam defuncti et sue suorumque filiorum et filiarum atque parentum medietatem gardini sui quod apud Castrum Domni Martini extra ipsum oppidum in loco videlicet qui dicitur Momicurtis ipse propriis manibus suis plantaverat coluerat multis arboribus conciverat atque diligenter clauserat devota mulier pia et devota Ecclesie Sti Lupi de Hescerento et monachis Clugniacensibus ibidem Deo militantibus quorum jam societatem et beneficium postulaverant et acceperant obtulit et insuper arpennum terre addidit extra ipsum gardinum ubi hospes et custos ipsius gardini domum suam facere posset ubi laboret unde vivere posset Quapropter hanc donationem annuentibus filiis eius Fulcone et Pagano literis coram testibus confirmari voluit ne aliquis deinceps de posteritate eorum supra dicte Ecclesie aliquam calumniam inde inferre presumeret Huius rei testes sunt Hugo comes de Domno Martino Oddo filius Oddonis de Virzilio Robertus dapifer Ansculfus Pinzons gener ipsius Drogonis Hugo de Casiis Hugo filius Rohardi Burdinus filius Gisleberti