Charter Document - 05010013

Charter Document - 05010013


Charter Number: 05010013
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1117
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Deus omnipotens misericors et clemens sciens humanam fragilitatem propter lapsum primi hominis ad peccatum pronam esse et labilem constituit ut divites et nobiles seculi elemosinis delicta sua redimerent dicente Scriptura quoniam sicut aqua extinguit ignem ita elemosina peccatis resistit et elemosina a morte liberat et non permittit animam ire in tenebras et in Evangelio Dominus Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur Unde notum fieri tam presentis quam futuri temporis Christianis volumus quod Petrus de Domno Martino comes apud Rosnacum castellum quod est situm in Campania captus infirmitate mandavit monachis de Escerens videlicet Ademaro priori ceterisque fratribus ut ad eum de ipsis aliquem velocius dirigeret et cum quo duce dum viveret loqui posset Quod nos audientes statim fratrem Briccium utpote sibi notissimum cum magna festinatione ad illum misimus quem Deo gratias ad se venientem valde letus et ac si sanus effectus vidit eique confessionem peccatorum suorum devotissime fecit et pro remedio anime sue Ecclesie nostre unoquoque anno in perpetuum quatuor frumenti modios parisienses in molendino de Hermenaldi villa dedit atque apud castellum Bullas super decem frumenti modios quos pater suus Hugo comes monachus noster ipso Petro laudante loco nostro tradiderat quidquid ad ipsum de campi parte ex qualibet fruge scilicet annone vel leguminis pertinebat similiter supradicte Ecclesie donavit Testibus istis Gaufrido filio Oddonis de Virzilio et Burdino filio Gisleberti de Domno Martino atque Burdino eiusdem comitis armigero et Drogone coco Cumque omnia jure et ut competebat confirmasset nimio animi fervore a nobis postulavit ut juxta patrem suum atque matrem apud Sanctum Lupum de Escerente habere sepulturam mereretur quod Christo propitio cum magno labore ac difficultate a nobis completum est Postea vero quam eum ex more sepelivimus ad comitissam Domni Martini Eustachiam nomine uxorem defuncti filiique eius matrem rem per ordinem atque testamentum quod vir suus fecerat retulimus quod ipsa cum principalibus eiusdem castri viris laudavit atque confirmavit communi quoque suorum consilio statuit ut a Sancti Remigii festivitate jam dicti molendini annuatim tamdiu moliturum habeamus quousque ad supra scriptam mensuram Testibus istis Radulfo filio Oilardi Rorico filio Rorici de Lusarchiis Adam vicecomite Petro filio Galterii Herberto filio Simonis Hugone de Tiliis Lamberto preposito Varnerio Marescalco