Charter Document - 05010012
Charter Number: | 05010012 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod Durannus de Tiverniaco et uxor eius Adalaidis pro remedio animarum suarum dederunt Deo et beatis Apostolis Petro et Paulo atque Sto Lupo monachisque in eorum Ecclesia Deo servientibus vi arpennos pratorum in praeria Montis Thare positos post obitum eorum ita tamen quod quandiu ambo viverent pro investitura pratorum per singulos annos duodecim nummos monachis darent cum vero aliquis eorum moreretur monachi fraterne ad sepulturam susciperent et apud Deum missis orationibus et psalmis eum juvarent ac postea pratorum medietatem possiderent Simili autem modo cum alterius obitus adveniret per omnia sicut supra descriptum est de ipso agerent et tunc demum ex integro prata scilicet vi arpenni sicut in vita eorum fuerat ordinatum venirent ad dominium monachorum Hujus doni testes extiterunt ex parte Duranni et uxoris eius Rogerius Romestans et Benignus de Tiverniaco Ex parte vero monachorum Hursus prepositus Fulcho major et Vuigerius