Charter Document - 05010011
Charter Number: | 05010011 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus in Xpo credentibus quod medietatem monnete de Hescerens quam Albericus qui alio nomine vocabatur Paganus de Marlo sic retinuerat ut solummodo in vita sua uxor illius Adalaidis eam haberet de cujus extiterat dote illam medietatem postea ipsa Adalaidis Deo et beato Petro atque sancto Lupo monachisque in eorum Ecclesia servientibus ita dimisit atque concessit ut sic in vita sua monetam ex integro possiderent monachi sicut ex dono mariti sui post obitum ipsius erant possessuri Huius dimissionis seu concessionis testes fuerunt ex parte Adalaidis Adam Aculeus Symon frater Heldoini et Hugo filius Heldoini et Radulphus dapifer eius Ex parte vero monachorum Guillelmus de Cramisiaco Petrus Aculeus Hugo de Montistera Lambertus prepositus et Valterius filius eius et famuli Hugo et Oddo