Charter Document - 05010010

Charter Document - 05010010


Charter Number: 05010010
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Agnoscant presentes et futuri quod Albericus qui alio nomine vocabatur Paganus de Marlo dedit Deo et beato Petro et Sancto Lupo monachisque in eorum Ecclesia servientibus monnetam de Hescerens que de feodo comitis Domni Martini erat concedente uxore sua Adalaide cui in dote missa fuerat tali scilicet pacto ut post obitum eius monachi medietatem monnete haberent et uxor eius alteram medietatem in vita sua teneret sed post obitum eius ad dominium predicte Ecclesie atque monachorum reveniret adhuc etiam tali pacto quod monachi post mortem jam dicti Alberici sic agerent erga comitem Domni Martini quatinus feodus preter hoc quod ipsis dederat uxori sue Adelaidi sine pretio sive relevatione et absque ullo servitio redderetur Hujus rei testes extiterunt ex parte Alberici Galbertus presbyter de Borrenciis a quo fuit confessus et cuius ammonitione fecit et monachorum habitum apud Hescerentum suscepit et Oddo miles ejus Ex parte vero monachorum Guillelmus Decanus et Lambertus prepositus atque Arbertus eorum famulus Pactum suum utrique monachi adimplere deinde cupientes a comite Domnimartini Petro nomine requisierunt ut elemosinam quam predictus Albericus eorum Ecclesie de feodo suo fecerat monnetam scilicet atque pratum ipse pro anima sua et antecessorum suorum concederet et residuum feodi predicte Domine sicut ei monachi promiserant ita redderet Qui volens ut Ecclesia ab antecessoribus suis fundata suis etiam amplificaretur donis elemosinam sicuti facta fuerit tam in monneta quam in pratis libenter concessit necnon et residuum feodi uxori Alberici amore monachorum et interventu eorum ita reddidit ut in vita sua haberet sine servitio et relevatione Hujus concessionis testes fuerunt ex parte comitis Vualterius Petri filius de Alneto et Guido filius Guarnerii de Rameru Ex parte monachorum Petrus filius Oroardi de Bulis Ascelinus de Cingla Vualterius de Pompone