Charter Document - 05010009
Charter Number: | 05010009 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1104 - 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod monachi Viziliacenses calumpniam inferebant monachis Cluniacensibus manentibus apud Escerentem dicentes quatinus partem quandam census illius ville quem tenebant et unum clausum vinearum quem possidebant et capellam Sti Michaelis in silva et partem illius silve circa capellam dederat Hugo Comes de Domno Martino Ecclesie Viziliacensi priusquam Cluniacensi dedisset Sed postquam domnus Abbas Artaldus gratia Dei adeptus est tantam dignitatem regendi Ecclesiam illam audivit esse discordiam inter fratres quam cicius potuit placavit Venit enim apud predictam villam pro concordia pacis et amore predicti comitis vuirpivit omnem calumniam illam quam intulerant illis cum consilio monachorum suorum in presencia domni Yvonis prioris Cluniacensis Monachi vero Viziliacenses cum eo hii aderant Rainaldus prior de Marlo Lanscelinus et Ingelber tus annuentes atque laudantes Et sicut apud Escerentem devote definivit ita in capitulo Viziliacensi coram cunctis fratribus voluntate et consilio eorum litteris et sigillo Ste Marie devocius corroboravit atque munivit presente Abbate Pontesiensi Tetbaldo et Radulfo eius monaco atque Ademaro