Charter Document - 05010008

Charter Document - 05010008


Charter Number: 05010008
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1080 - 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notificamus Ihu Xpi Domini nostri redemptis sanguine quod Rodulfus filius Fulcoii prata que habebat juxta prata de Escerens dedit Ecclesie sancti Lupi et monachis Deo ibi militantibus pro redemptione anime sue suorumque parentum laudante Willelmo fratre suo monachi vero receperunt eum in societate beneficiorum Ecclesie tali tamen tenore ut quando ad obitum veniret pro hac elemosina sepulture traderent nil ab eo querentes nisi sponte sua aliquid dare voluerit Insuper dederunt ei quatuor libras Belvacensis monete et unum equum triginta solidorum ejusdem monete Qui promisit se esse garans erga omnes calumniatores Ecclesie unde fuerunt fidei jussores Dominus Gislebertus de Marlo et filius ejus Drogo Testibus his Gisleberto de Marlo et Drogone filio ejus et Philippo cognomento Compains Postea venit quidam Burdinus qui habuit sororem ejus et intulit calumpniam predictis monachis dicens quod prata illa data erant prius uxori sue in matrimonium de qua habebat unam filiam et ad hoc perventum est quod monachi dede runt ei viginti solidos Silvanectensis monete Laudavit ipse et frater ejus Hujus rei fuerunt testes ex sua parte Paganus de Plana valle Ernoldus de Monte Tare Rotbertus Albus Willelmus frater supradicti Rodulfi Ex parte monachorum fuerunt testes Philippus cognomento Compains et Garnerus frater ejus Fulco maior Galo et Lambertus filii Ursonis Rodulfus filius Fulconis de Brolio Galterius filius Vulardi et Fulco filius ejus Albertus de Maceriis Arnulfus filius Rainardi Cum vero per multorum annorum curricula eadem prata quiete habuissent Achardus junior frater eorum pravo inflammatus consilio predam agens nobis gravissimam intulit calumpniam Sed hoc amici Ecclesie egre ferentes vix eum in ratione ponentes sedaverunt Ille autem de malis que nobis intulerat nimis penitens fratrum ac parentum plurimis audientibus helemosinam laudavit nos vero ut pacis amatores ipsos eosdemque fratres perpetuo pacificos habere volentes eis Belvacensis monete viginti solidos pro pace ac quiete dedimus Peracta itaque concordia ac pro conservanda pace peccunia data cujusdam fratris nomine Fulcaldi nostre Domus procuratoris manibus Rodulfus Guillelmus et Achardus dextras dederunt ac in sua fide qua in Christo vivunt promiserunt non se ulterius ecclesie nostre ullum inferre contrarium sed et si diaboli deinceps aliquis malitia inflammatus contra hec dona venire temptaverit ipsi in omnibus potentibus curiis quas monachorum ductu adire auderent illum victum et elinguem reddere ferendo erga omnes calumniatores justo judicio tuitionem atque garandiam spoponderunt Istis testimonium ferentibus Gisleberto de Marlo et filio ejus Drogone Radulfo filio Fulconis et Radulfo de Bureio Fulco major de Escerente et Godefridus forestarius Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo centesimo sexto indictione quarta decima Tempore vero aliquanto elapso filia Burdini supra scripti Helwidis nomine cum viro suo Ingelranno calumpniam super his monachis intulit Monachi autem concordiam diligentes ut super his ultra querimoniam nullam haberent dederunt ei decem solidos Silvanectensis monete et ipsa donum super altare posuit concedente hoc ipsum marito ipsius Hujus rei ex parte illorum testes sunt Fulco pater predicti Ingelranni et Rainoldus de villa que dicitur Ruus Ex parte vero monachorum Oddo prepositus illorum Lambertus filius Ursonis Herbertus Rainoardus Arnulfus et Fulco cognomento Porcus