Charter Document - 05010007
Charter Number: | 05010007 |
---|---|
Cartulary Title: | La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1104 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Ego Hersendis hominem meum Frotmundum de Cauferei quem possidebam sicut meum hominem videlicet de custodia annuentibus filiis meis pro animabus antecessorum meorum et pro salute mea reddo in omni libertate Deo et Sco Lupo per unam candelam denarii uno quoque anno reddendam in predicto loco et in predicta Ecclesia Ad mortem ipse Frotmundus sancto Lupo quinque solidos reddet monete tunc temporis Huius rei testes sunt Vitalius et Guerno et Landricus et Guillelmus frater ejusdem Frotmundi et Galterius filius Gausleni Hubertus de Assotrenis Adam sutor