Charter Document - 05010006

Charter Document - 05010006


Charter Number: 05010006
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1104
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus atque futuris sit notum atque manifestum quod monachi Cluniacenses apud Sanctum Lupum de Escerente commanentes annuente Domino Petro comite de Domno Martino emerunt quan dam vineam in terra Hugonis filii Rohardi sitam que dicitur Moruello a Rotgerio mercatore de Domno Martino quindecim libris Meldensis monete uxore ejusdem Rotgerii Tetgarde laudante et filio eius Lamberto ac filiabus Adela et Wandelgarde Hanc emptionem atque pactionem egit domnus Ademarus prior qui tunc precipiente domno Hugone Cluniacensium abbate curam atque providentiam ejusdem obedientie gerebat Et ut hoc ratum et firmum ac per succedentia tempora stabile permaneret et inconvulsum ad memoriam posterorum ut mos est litteris est traditum Acta sunt hec apud Domnum Martinum anno Dominice incarnationis millesimo centesimo quarto inditione duodecima Sic testimonio multorum virorum Lamberti prepositi Balduini cocci Walterii de Mintreio Joannis de Ruvris Galberti granetarii et filii eius Balduini Fulconis pistoris Raimbaldi panetarii Hermerii camerarii Wrsi prepositi Fulconis maioris Godefridi foristarii Oddonis de Brolio Radulfi ausbergarii Rotberti Sarpe Ex sua parte Alberti fratris ejus Adam sutoris Odardi filii Fulcherii Hermentrudis vero filia ejus huic emptioni presens interesse non potuit que tunc Silvanecti morabatur in porta ejusdem civitatis suadente patre coram multis prefatam emptionem atque venditionem laudavit Ingelranno fratre Gandri Odardo de Aceio Rotberto filio Alreie Bernoardo filio Seiranni Godefrido Foristario Odardo de Brolio