Charter Document - 05010003

Charter Document - 05010003


Charter Number: 05010003
Cartulary Title: La prieuré de Saint-Leu d'Esserent cartulaire (1080-1538)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1091
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Cum antecessores nostri terrarum venditiones seu rerum suarum commutationes vel aliqua dona inter se faciebant litteris confirmabant ne ulla dissensio amplius inde oriretur quatinus in Ecclesia Dei sub testimonio litterarum pax et concordia semper inesset unde nos vestigia eorum digne sequentes notificamus omnibus quod Hugo comes de Domno Martino dedit Cluniacensi Ecclesie in presentia Domni Hugonis abbatis quandam terram apud Escerentem quam habuerunt monachi Deo servientes per decem annos absque calumpnia Transactis autem decem annis intulit eis quidam miles calumpniam nepos Gisleberti de Marlo qui vulgo vocabatur Compains ex parte Ricardi fratris Widonis de Rupe qui dicebat se in feudo tenere de predicto comite Monachi vero hanc calumpniam audientes responderunt se ituros in judicium in curia illius predicti comitis de feudo cujus clamabant terram illam aut ibi ubi judicaretur eis iuste se esse ituros Illud idem responsum supra nominato Ricardo habuerunt Idque ambo hoc facere renuerunt sed potius minati sunt eis inferre vim et injuriam Cum autem monachi has minas intellexerunt timuerunt ne pauperes Christi angustiarentur vel depredatio aut combustio iniuste facta esset Dederunt Ricardo vii libras nummorum et Widoni centum solidos filioque eius Widoni xxv solidos pro pace Illi vero dederunt ius quod dicebant se habere in illa terra pro remedio animarum suarum Ecclesie Cluniacensi et seniores receperunt eos in benefactis suis et in societate Ecclesie sue et Wido spopondit de illis qui absentes erant videlicet de filio et filia ut laudare faceret quod et fecit Huius rei testes ex sua parte fuerunt Willelmus Bigut Warinbolt de Folanvilla Rodulfus de Sancto Cirio Ex nostra vero parte Balduinus de Manantevilla Willelmus de Buschele Hildoinus de Johe Joscelinus et Fulco fratres