Charter Document - 05000034

Charter Document - 05000034


Charter Number: 05000034
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1172
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciant tam moderni quam posteri quod Gilo dominus Soliaci habens guerram cum Johanne fratre suo portallum monachorum quod erat in murum castri apud pontem suum obturari precepit Monachi vero ibidem commorantes de tanta injuria contristati ad dominum Gilonem cum Radulpho priore Caritatis fratre suo qui divino nutu ipsa die in castrum venerat ambulaverunt multis intercessionibus ipsum deprecantes ne eis injuriam faceret quia illum introitum ab initio castri habuerant et qui defensor eorum debebat existere eos non presumeret exercere Quo audito prefatus dominus Dei et reverentissimi Gundulphi amore et fratris sui prece eis absolute et quiete alium introitum in perpetuo habendum concessit tali pacto ut quamdiu guerram haberet prepositus suus per noctem clavem porte custodiret et per diem eis aperiret in tempore autem pacis nullo prohibente clavem porte habeant monachi Et ut ratum et firmum haberetur ipse Gilo hanc cartam fieri precepit quam proprio sigillo suo sigillavit Ex utraque parte testes fuerunt Ex parte monachorum Radulphus prior Caritatis Goffredus de Sancto Gundulfo tunc temporis prior Raginaldus de Salmuro monachus Arnaudus monachus Goscelinus monachus Goffredus capellanus Johannes clericus Nariodus Rainaudus de Leone Ex parte domini Gilonis Hugo de Lievrio Bernaldus de Insula Robertus Major Robertus de Monesto Actum est hoc in claustro Sancti Gundulfi anno MCLXXII