Charter Document - 05000032

Charter Document - 05000032


Charter Number: 05000032
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1142
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Quoniam una generatio preterit et alia advenit emptiones sive donationes terrarum ceterorumque edificiorum ne oblivioni tradantur litterarum memorie commendantur Notum sit igitur omnibus quod Renardus de Sancto Gundulfo sue suorumque saluti anime providens concessit monachis ejusdem loci in tempore Rogerii prioris facere furnum ad opus eorum ad panem suum coquendum ita quod amplius non redderent furnagium Hoc quidem concesserunt filii ejus Nariotus scilicet et Henricus et Dambertus qui Nariotus habuit inde L solidos et Henricus V pro concessione sus Hoc idem concessit Gaufridus et filii ejus et Balduinus et filii ejus et hoc donum omnes super altare posuerunt Hujus donationis testes fuerunt ex utraque parte Herchembaudus de Sancto Gundulfo Guillelmus Triveel Bruno Chamor Bechespicus Andreas Matet Briencius Daustri et alii plures Hoc enim actum est in claustro monachorum Sancti Gundulfi per manum domni Erchembaldi incliti comitis MCXLII anno ab incarnatione Domini +