Charter Document - 05000031
Charter Number: | 05000031 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Quoniam una generatio preterit et alia advenit emptiones donationesque terrarum et conventiones que inter homines fiunt ne oblivioni tradantur literarum memorie commendantur Notum sit igitur omnibus tam posteris quam presentibus quod Erchembaldus de Sancto Gundulfo pretermissa omni calumpnia sue suorumque saluti anime providens Deo et monachis prefati Sancti Gundulfi concessit terram de Petra Marol ante et retro quam agricole de nemore abstraxerant et arabilem reddiderant et alias terras plures videlicet terram de Colons et de Noa Ernardi omnibus calupniis ut jam diximus postpositis Et ut hec concessio sive donatio firma et stabilis permaneret ipse Erchembaldus hanc cartam signo suo presignavit et uxor sua Guiburgis et filii ejus qui volenti animo et cartam signis signaverunt et concesserunt Domnus quoque Erchembaldus de Soliaco per cujus manum hec acta sunt laudavit et voluit et hanc cartam signo suo et sigillo confirmavit et gratia hujus rei predicto Erchembaldo de Sancto Gundulfo dederunt monachi LX solidos de karitate Sancti Gundulfi Testes sunt Rogerius prior Goridanus Gauterius Filipus et isti sunt monachi Margot Rainaudus presbiter Rainaudus de Petra Marol Daniel Geschipi Gima Mazet Signum comitis + Signum Arcembaldi +