Charter Document - 05000030

Charter Document - 05000030


Charter Number: 05000030
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1111 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Cum omnia in scripturis sanctis memoriter ac honorifice teneantur nos maxime qui servitores sumus ecclesie Dei elemosinas nostras debemus scripto commendare Nam Domna conjux Hugonis Claretis videns omnia transitoria in hoc seculo dedit quamdam partem sue telluris que est in capite Conie ecclesie Beati Gundulfi pro anima sui conjugis atque pro sua et pro anima filii sui Timerii atque pro animabus aliorum parentum Hujus rei sunt testes Girardus prior Bernerius Rainaldus Goslenus Rainaldus sacerdos Giraudus faber Hugenus de Porta Gunbertus