Charter Document - 05000028

Charter Document - 05000028


Charter Number: 05000028
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1108
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Solet sepe numero rerum antiquitus gestarum memoriam obfuscare multum custodiende justicie infesta oblivio Cum enim justicia decernat ut unicuique quod suum est conservetur per veritatis oblivionem multociens contingit ut quod alterius vere jus esse proprium constat ab altero quasi jus suum usurpetur Hujusmodi igitur justicie impedimentum devitare studentes que memoriter retinere volumus scripture munimento confirmamus Ego itaque Leodegarius Dei gratia metropolitanus urbis Biturice beneficiorum particeps esse sanctarum congregationum desiderans donavi Sancto Florentio et ejus monachis ecclesiam sancti Stephani que vocatur de Colom juxta Sanctum Gundulfum cum assensu Mathei archidiaconi et Jerberti archipresbiteri aliorumque clericorum meorum qui aderant atque in perpetuum quiete possidendam concessi Et ut firmum ratumque permaneat hoc donum in manu Gisleberti prioris Sancti Florentii cum quadam cirotheca sollempniter posui et sigillo meo hanc cartam muniri precepi et manu propria subscripsi Hujus rei testes sunt qui interfuerunt Girardus Engolismensis episcopus Galo Leonensis episcopus et Sancti Florentii monachus Matheus archidiaconus Jerbertus archipresbiter Robertus presbiter Gislebertus prior Sancti Gundulfi Robertus monachus Facta est autem ista donatio Bituricas in refectorio sancti Stephani anno MCVIII ab incarnatione Domini indictione prima regnante Francorum rege Philipo Ego Geraldus Engolismensis episcopus huic donationi interfui et subscripsi Signum Leodegarii archiepiscopi Signum Galonis episcopi