Charter Document - 05000027
Charter Number: | 05000027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Scribimus ad memoriam posterorum quod Willelmus Garinus dedit monachis Sancti Florentii apud Sanctum Gundulfum manentibus quoddam pratum in mares apud Monesterol pro animabus parentum suorum et ut ipse oracionum eorum particeps fieri mereretur Facta est autem ista donatio in domo ipsius Willelmi ubi infirmus jacebat in manu Galonis episcopi et monachi Sancti Florentii cum baculo episcopali videntibus et audientibus qui aderant quorum hec sunt nomina Robertus Braiocensis Robertus Rufus monachi de laicis Herbertus miles Baldoinus frater ejus Constantinus Caseus Sancelinus famulus monachorum