Charter Document - 05000026
Charter Number: | 05000026 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Sciant veritatis indagatores quod Hugo de Turre omnem calumniam de molendino monachorum sito in suo feuuo in terra Franconis guerpivit et pepigit Quod si aliqua calumnia alicunde ipso vivente insurgeret monachis gratis eam prorsus extingueret tali pacto ut monachi darent ei caritatem scilicet XX solidos Sancerrensis monete pro quibus statim solvit illi Galo tunc prior palafredum suum apposito precio ad libitum ipsius Hugonis plus enim judicabatur valere Actum in via que ducit Soliacum juxta domum Girardi de Podio Hoc audierunt Radulfus et Hugo milites de Sancto Gundulfo Fulco Bufauldi Sacelinus famulus monachorum Dodo filius Franconis et Morinus suus homo Postmodum Constantia filia Auberici huic concordie quam patruus suus fecerat cum monachis ipso Hugone ei persuadente assensum ex parte sua prebuit in turre Soliacensi ubi presentes erant Fulco monachus Galo monachus Hugo de Turre Agnes uxor sua Baulduinus filius Hersendis Landricus filius Narberti Gosfridus de Carnoto