Charter Document - 05000024
Charter Number: | 05000024 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Veritatem ex integro custodire volentes atque falsitatis inventores nichilominus vitantes utile nobis visum est ad noticiam posterorum litteris mandare qualiter Bernardus de Colom filiusque ejus Guillelmus Bituricensis atque Rainaudus presbiter nepos ejusdem Bernardi ecclesiam de Colom monachis Sancti Florencii dederunt et quale ab eis beneficium receperunt Cum igitur Bernardus ad senilem perveniret etatem sciens se graviter peccase quia multa propter supradictam ecclesiam fecerat accepto consilio a Rainaudo presbitero nepote suo monachis Sancti Florentii apud Sanctum Gundulfum morantibus se familiarem prebuit atque ab eis anime sue salubre consilium investigare cepit Quem cum Rainaudus presbiter videret vitam suam emendare volentem monuit eum ut ecclesiam quam injuste tenuerat monachis supradictis donaret eisque filium suum Guillelmum Bituricensem quem ad litteras miserat docendum et enutriendum traderet et sic etiam ipse cum eis monachus fieret Aperuit quoque ei Rainaudus porcionem suam illius ecclesie eisdem monachis se dare velle Bernardus vero intelligens hoc anime sue fore utile quod ei Rainaudus intimaverat cepit diligenter inquirere quomodo hoc annuente filio suo Guillelmo proficere posset Aliquandiu itaque concilio inter se abito atque quibusdam conventionibus inter se et monachos positis ipse Bernardus filiusque ejus atque Rainaudus prebiter ecclesiam sancti Stephani de Colom quam hereditario jure possidebant cum rebus ad eandem pertinentibus pro remissionne peccatorum suorum et pro animabus parentum suorum monachis Sancti jam dicti Florentii dederunt et in perpetuum quiete habendam concesserunt In convencionibus quidem ab utrisque partibus factis statutum est ut monachi Bernardum monachum faciant filiumque ejus Guillelmum Bituricensem in domo sua honeste custodiant et diligenter vel doceant vel edoceri faciant et sicut uni ex monachis exceptis piscibus cotidianum victum ei tribuant atque decimam patris sui de Masolen ad emenda sibi indumenta in vita sua habere permittant vel eciam si voluerit eum monachum faciant si autem presbiter fuerit in ecclesia Sancti Gundulfi eum capellanum facient vel in illa de Colom sicut eam Rainaudus habuit Si vero aliquando cum Rainaudo presbitero cognato suo comedere voluerit unum panem et unam ultram vini de domo monachorum habebit Rainaudo quoque presbitero capellaniam ecclesie Sancti Gundulfi dederunt quemadmodum ceteri presbiteri eam ante habuerant et insuper nummorum medietatem ex quibus alii presbiteri quartam partem solummodo accipiebant atque in festivitate Mortuorun medietatem candelarum Decimam vero suam de Masollen sicut Guillelmus Bituricensis in vita sua habebit nisi eam sponte sua monachis aliquo modo dimittere voluerit Hoc itaque ut dictum est ipsi tres Bernardus videlicet et Rainaudus presbiter atque Willelmus Bernadi filius concesserunt et istius rei donum cum breviario monachorum super autare beate Dei genitricis Marie posuerunt intrante quadragesime tempore iv nonas marci in presentia Galonis tunc prioris et aliorum qui cum illo erant monachorum et laicorum quorum hec sunt nomina Gainaudus Caruronus Robertus Braocensis Robertus Rufus de laicis Vasledus Forredus Sencelinus famulus monachorum Et ut ista cunventio ex utraque parte firmiter atque indissolubiliter teneatur dederunt monachi unicuique Rainaldo scilicet atque Guillelmo Bituricensi sex fide jussores totidemque ab unoquoque illorum recipientes Hec sunt nomina illorum quos illis monachi dederunt Herbertus miles Balduinus filius Hersendis Rainardus filius Hugonis Vaslinus preses Landricus Pulcin Rainardus de Arcola Hii vero sunt quos Guillelmus monachis dedit Rainardus filius Stephani Landricus Pulcin Johannes de Blancafot Bernardus de Veteri Vado Forredus de Colon Ernaudus Ravi Hii sunt quos dedit Rainaudus Gosbertus Garner Girrardus de Masollen Ernaudus Ravi Johannes de Blancafort Sancelinus Bernardus de Veteri Vado