Charter Document - 05000020

Charter Document - 05000020


Charter Number: 05000020
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Commisimus memorie quod monachi Sancti Gundulfi concesserunt Johanni Bota Lupum ut emeret a Jerberto filio Vidali partem suam scilicet medietatem terre de Vinneaum sicut divisa erat quam ille Jerbertus tenebat ab ipsis monachis pro quo assensu dedit Johannes V solidos monachis Monachi autem tali pacto hoc concesserunt ut Johannes partem Jerberti teneret amplius a monachis et inde eis congruenter serviret monachi vero partem suam quam ipse Johannes jam dudum coluerat per manum illorum pro terragio amplius haberent quietam sine calumnia ita ut Johannes ex tunc nunquam se de ea intromitteret nisi ex placito monachorum quoquo modo posset acquirere Actum in capite pontis monachorum juxta castrum Sancti Gundulfi quod audierunt monachi Galo Girardus Gosfridus Gibuinus Narbertus miles Landricus pretor Vahlinus de Villa Nova Goffridus filius Marie