Charter Document - 05000015
Charter Number: | 05000015 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1095 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Goffridus Gibuini captus gravi incommodo et infirmitate postulavit a monachis Sancti Florentii apud Sanctum Gundulfum morantibus se monachum fieri et dedit pro hac re predicto Sancto et monachis unam mansuram terre apud Podium Bosonis aliam apud Petram Miracli cum dimidio nemoris sed de ista habet Landricus quartam partem qui ponebat in ea calunniam et servit inde monachis Dedit etiam masuram de Vinionis quam diu habuerat Girbertus filius Vitalis a Goffrido Gibuini in servitio sed abstulerat eam sibi propter servitium debitum quod persolvere contepnnebat Et quia monachi nolebant predictam masuram habere cum calunnia concesserunt illi Girberto et filio ejus medietatem hujus masure ut inde eis serviret eo tamen pacto ut si Girbertus vel filii ejus sine herede de uxore morerentur predicta medietas terre ad monachos rediret Hanc conventionem viderunt et audierunt Ingenulfus Giraldus Fulco monachi Sancti Florentii Radulfus de Sancto Gundulfo Herbertus miles Hugo Landricus et alii plures Actum in claustro monachorum apud Sanctum Gundulfum Apud Villam Maconis dedit adhuc unam magnam partem terre in pluribus locis et apud Runzaan super Ligerim servitium de duobus rusticis pro terra scilicet receptum Sed monachi concesserunt rusticis terram illam pro duodecim nummis pro censu annuatim qui in festivitate sancti Gundulfi persolvuntur nolentes illos gravare illo prandiolo quod receptum vocatur Unus de rusticis qui hanc terram habent vocatur Tetbaidus alter Dodo