Charter Document - 05000013
Charter Number: | 05000013 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Adrianus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Philippo Salmurensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Quotiens emergentes inter viros ecclesiasticos controversie ad nostrum referuntur examen tantam ad investigandum suptilitatem ad diffiniendum vero discretionem nos oportet adjungere ut nec in prejudicium alterutrius partis aliquid prolatum appareat vel omissum nec super his que decisa sunt aliqua in posterum dubietas oriatur Venisti autem tu dilecte in Domino fili cum aliquantis fratrum tuorum ad apellatus nostri presentiam venit et dilectus filius noster R Virgionensis abbas et controversiam illam que super ecclesia Sancti Gundulfi inter vos agebatur in nostro auditorio tractavistis Ipse quidem ecclesiam illam monasterio suo antiquitus traditam et postmodum cum antecessores tui quibus a Carolo rege antea data fuerat calumniam inde antecessoribus suis infigerent monasterio suo ab eis sub annuo censu concessam asseverabat unde quia eam antecessores sui tenuerant de qua re depositiones quorundam testium qui tamen in judicio recepti non fuerant demonstrabat et sine judicio fuerant inde dejecti restitutionem ejus sibi fieri reposcebat Ceterum tu contra hoc et ecclesiam ipsam monasterio tuo primitus traditam allegabas et predecessores tuos eam post factam monasterio Virgionensi sub annuo censu concessionem non contra formam justitie sed ex lege conventionis recepisse monstrabas Astruebas etiam causam hanc per bone memorie Ricardum quondam Albanensem episcopum tunc apostolice sedis legatum judicio terminatam et a beate recordationis papa Paschali predecessore nostro postmodum confirmatam et insuper tam te quam antecessores tuos eandem ecclesiam longis ostendebas temporibus possedisse Nos igitur tam tuis quam alterius partis rationibus auditis diligenter et plenarie intellectis et visis preterea instrumentis tam super sententia prefati episcopi Albanensis quam super confirmatione prescripti antecessoris nostri eandem ecclesiam tibi et monasterio tuo adjudicavimus et te commissumque tibi cenobium tam super questione possessionis quam super questione proprietatis ab impetitione Virgionensium monachorum absolvimus et omnem reclamandi eis ulterius ademimus facultatem Ut autem hec nostra sententia perpetue firmitatis robur obtineat et in recidive contentionis scrupulum non valeat ulterius devenire nos eam presentis scripti pagina precepimus annotari Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre diffinitionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Lateranis VIII idus februarii