Charter Document - 05000012

Charter Document - 05000012


Charter Number: 05000012
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Paschalis episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Guillelmo abbati Sancti Florentii et ejus congregationi salutem et apostolicam benedictionem Virsionensis abbatis querela de ecclesia Sancti Gundulfi adversum vos in Trecensi concilio agitata qualiter decisa sit ex legati nostri Ricardi Albani episcopi qui eidem concilio prefuit descriptione cognovimus Patuit enim tunc prefatam ecclesiam Salmurensi cenobio per reges Francie antiquitus esse concessam Virsionenses autem monachos eam per vicecomitem Bituricensem et Gilonem de Soliaco multo post tempore suo dominio subjecisse Eadem etiam descriptione aliquando contigisse cognovimus quod Virsionenses monachi per Audebertum Biturigensem archiepiscopum concedentibus Salmurensibus monachis prefatam Sancti Gundulfi ecclesiam ea conditione possederint ut vestro monasterio duas auri uncias annuatim persolverent si quando vero ab eadem persolutione destitissent sepe dicta ecclesia in Salmurensium potestate redigeretur Visum est igitur fratribus tam pro jure possessionis antiquo quam pro censu diutius intermisso prefatam ecclesiam in vestri monasterii jus omnimodis redigendam Et nos ergo legati nostri seu ceterorum fratrum sententiam confirmantes Virsionensium adversus vos querelam conticere precipimus et supradictam ecclesiam in vestri monasterii jure perpetuo permanere sancimus Datum apud civitatem Castellanam tertio nonas octobris per manum Johannis diaconi et bibliothecarii