Charter Document - 05000008

Charter Document - 05000008


Charter Number: 05000008
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum fieri presentibus et futuris bonum est quod Gillo de Soliaco monachis Sancti Florentii omnem conventionem quam erga eos habuit de monasterio Sancti Gundulfi executus est Fecit itaque ipse Gilo quod comes Stephanus in cujus dictionem honor ejus si sine herede obierit per successionem dicitur evenire hoc concederet in camera sua apud Blesim Ingenulfo monacho qui hoc requisivit et ipso Gilone et Gervasio dapifero videntibus Sed et uxorem suam Audeburgim filiam Goffredi vicecomitis Bituricensis idem Gilo talem habuit ut hoc ipsa quoque concederet et sua concessione confirmaret Antiquum igitur jus et rectitudinem quam Sanctus Florencius in predicto monasterio habuerat ex longinquo et quicquid in hac re se jure hereditario habere dicebat Ingenulfo monacho presenti et aliis omnibus monachis Sancti Florencii absentibus pro anima sua dereliquit et concessit Actum in dangione Haiarum ultima die aprilis Hoc viderunt et audierunt Ingenulfus monachus Goffredus comes de Geone ipse Gilo Rainaldus Paganus Bernardus Fuldria Albertus filius Tescelini Margotus de Geone Rogerius frater archiepiscopi Bernardus filius Walonis Robertus filius Berengerii Galdricus Sanceriacensis Matheus Letardus archidiaconi Rogerius famulus monachorum Signum Aldeburgis +