Charter Document - 05000007
Charter Number: | 05000007 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1095 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Quoniam sunt multi qui haud difficulter a vero in falsum divertantur visum fuit bonum monachis Sancti Florentii Salmurensis memorie tradere litterarum convenientiam quam habuerunt cum Gilone de Soliaco de ecclesia Sancti Gundulfi Recognoscens itaque Gilo antiquum jus et rectitudinem quam habebant Beatus Florentius et ejus monachi in ecclesia Sancti Gundulfi reddidit eis ecclesiam cum omnibus expleturis et redditis sine aliqua retentione quas in predicta ecclesia monachi Virsionenses habuerant qui eam paulo ante possederant Fuit eciam in hac convenientia factum ut si aliquid daretur monachis in feodo Gilonis ipse Gilo eis concederet sine aliquo precio quod inde haberet et archiepiscopum nomine Hildebertum qui tunc Bituricensem regebat ecclesiam talem haberet qui hanc redditionem et ingressum monachorum in predictam ecclesiam Sancti Gundulfi sponte concederet et uxor Gilolis ejusdem Aldeburgis similiter faceret et quod promisit postmodum complevit Pro hac ergo redditione ecclesie et rerum denominatarum et concessione dederunt monachi de substantia Sancti Florentii ipsi Giloni precium mille solidorum Blesensis monete excepto quod canbitionem centum solidorum pro amore Ingenulfi monachi perdonavit Concessit etiam quod si aliquo casu vel vi vel judicio adhuc Gilone vivente monachi prenominatam ecclesiam amitterent ipse Gilo Sancto Florentio et monachis presignatam pecuniam restitueret Monachi tamen predictam pecuniam ante dare noluerunt donec affidavit eis idem Gilo per fidem suam se omni tempore vite sue hanc reddicionem et conventionem erga eos tenere non enim ab eo obsides accipere poterant quos in longinqua terra minime cognoscebant Promisit ergo eis Gilo fidem suam non manu ubi non est fides sed verbis et animo ubi est fides qualem decet christianum erga christianum observare non enim est mos monachorum ex manu alicujus fidem accipere Promisit utique se omni tempore vite sue in hac conventione permansurum et contra omnem hominem volentem eam destruere et monachis auferre sine suo tamen dando defensurum et garentaturum Et ut firmiter et in eternum hoc se tenere ostenderet in fide et societate osculatus est monachos scilicet Ademarum tunc priorem Isenbardum Bardonem Clarenbaldum Fulconem de Bel Prael promittens eis fidem in osculo sancto et societatem et accipiens beneficium orationum Actum apud Soliacum in domo Huonis de Turre