Charter Document - 05000005
Charter Number: | 05000005 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Receipt |
Date: | 1095 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit scire volentibus quod Gilo de Soliaco voluit Sancto Florentio et monachis reddere Sanctum Gundulfum cum omnibus expleturis at monachi noluerunt recipere donec monachos Virsiones ad rationem misissent de pacto quod de eadem [ecclesia] inter eos factum fuerat Miserunt ergo monachi Sancti Florentii ad eos duos de fratribus Ingenulfum et Fulconem qui illos Virsiones in presentia Goffredi de Virsione qui contentionem audierat et ex parte fecerat adierunt et ab eis quesierunt quid de pacto facere vellent quod tam cito ruperant At illi prius inutiles rationes pretendentes tandem responderunt se ad presens reddere non posse at Ingenulfus et Fulco adjecerunt Si vultis censum auri ut constitutum reddere parati sumus ad ecclesiam nostram portare et de transacto pacto tantam scimus esse misericordiam in domno abbate et fratribus veniam impetrare sin autem totum reddere non potestis saltem medietatem reddatis et de residio respectum queratis et monachum vestrum nobiscum mittatis cui hoc ut perficiat injungetis sed si hoc facere non potestis quia dicitis vos equis carere saltem aliquem peditem mittite nobiscum qui aliquam partem census si dubitatis de nobis secum deferat et nos eum in via conducemus Si hoc totum respuitis ibimus ad Gilonem et ecclesiam si eam nobis reddiderit recipiemus Sed [quia] nec sic quicquam extorquere ab eis potuerunt iverunt ad Gilonem Ingenulfus et Fulco et ecclesiam cum rebus suis receperunt