Charter Document - 05000003
Charter Number: | 05000003 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon sur Loire, 866-1172 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0901 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Actum monasterio Sancti Gundulfi In Dei nomine Walterus abbas ex monasterio Beatorum Johannis Florentii necne Gundulfi omnisque grex monachorum Notum sit omnibus [tam] presentibus quamque futuris quia postulavit nobis quidam homo Amedeus nomine et uxor illius nomine Mulisenda et unus heres eorum ut de rebus nostris ad censum aliquid eis concederemus quod non denegavimus facere Est enim ipsa terra Andegavensis in vicaria Doadensis in villa que appellatur Daiciacus habens quartas duas de terra arabile cum casuale et ipsum casuale est caput duarum quartarum que sunt per campos divise Idcirco non designavimus terminationes ejus quia quaternarium numerum terminationis qui in maximis conscribitur cartis omnino extenditur Hoc autem egimus tali conventu ut omni anno festivitate sancti Johannis Baptiste que celebratur VIII kalendas julii detur censum fratribus solidos duos Si vero tardi aut negligentes fuerint reperti minime perdant sed licenciam habeant emendandi Ut ergo hec manus firma omni tempore sit stabilis manibus nostris signando firmare studuimus Signum Valterius abbas Signum Walterius prepositus Signum Fredericus Signum Rainaldus monachus Signum Bernerius Signum Letardi Signum Dodaldi [Signum] Cadilo Signum Bernodus Data mense aprili anno VIII regnante Karolo rege Walterius scripsit