Charter Document - 04990019

Charter Document - 04990019


Charter Number: 04990019
Cartulary Title: Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1300
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Cum prior S Germani in Laya proponens quod predecessores nostri Francorum reges dicto prioratui concesserunt omnem decimam vini et annone que attinent ad cellarium vel granarium Pissiaci de territoriis de Triel de Charlavana et de Pissiaco eidemque ex eo quod monasterium B Ludovici edificamus in dicto loco de Pissiaco idem prior in dicte decime perceptione magnum sustinet detrimentum peteret sibi per nos super hoc fieri recompensationem condignam et e contra procurator noster pluribus rationibus pro nobis proponeret nos proinde ad faciendam dicto prioratui recompensationem aliquam non teneri tandem auditis partibus hinc e inde et visis litteris predecessorum nostrorum super concessione predicta per judicium nostre curie dictum fuit nos dicto prioratui debere facere super hoc condignam recompensationem secundum quod invenietur dicte decime perceptionem diminutam esse ex editicatione monasterii supradicti In festo B Thome inter arresta data in Parlamento omnium Sanctorum Anno Dni MCCC Collatio facta est Extractum a registris curie Parlamenti Sic signum Dutillet