Charter Document - 04990016

Charter Document - 04990016


Charter Number: 04990016
Cartulary Title: Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1186 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis notum fieri volumus quod ego Theobaldus Dei gr Columbensis ecclesie abbas et totus conventus vineam nostram que dicitur de Fonte Sancti Martini unum modium vini monialibus Altebruerie singulis annis reddentem Fulconi de Vineis et ejus heredi ad medietatem perpetuo possidendam et in melius reparandam tali pacto concessimus Vineam siquidem illam predictus Fulco et ejus heres ablato veteri et inutili plantario novis et utilioribus vitibus restaurabunt nos vero in vinee cultura nichil mutemus et a sumptibus vindemiatorum et sarcinatorum liberi remanemus quia medietatem vini idem Fulco et ejus heres accipient et nos aliam Modius autem vini qui debetur predictis monialibus de communi redditur Si autem Fulconem vel ejus heredem in vinea illa tepide vel negligenter operari contigerit ita ut utiles facturas amiciat illos ad racionem mittemus et si vinee detrimenta emendare noluerunt vineam in manu nostra capiemus Huic autem pactioni interfuerunt Willermus prefectus Johannes Marescotus Banardus de Villaperosa