Charter Document - 04990011

Charter Document - 04990011


Charter Number: 04990011
Cartulary Title: Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1161
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex In regia administratione summa extitit providentia intendere paci ecclesiarum et illud precavere ne aliqua negligencia sive alia occasione illi qui Deo serviunt in ecclesiis ex suscepta professione turbabantur et avulsi a quiete mentis de forensibus litigando a servitio Dei retrahere carpere cogantur Extat autem quoddam stagnum in valle Filiolicurtis subtus S Germanum in Leia quod abbatissa et sorores ecclesie Montis martirum dicebant suum esse et contra monachi S Germani de Leia clamabant idem stagnum et suum esse dicebant Nos vero hanc controversiam diffinire et utrique ecclesie jus suum illibatum ex zelo Dei cupientes conservare in presenciam nostram evocavimus partes ad diem et convenerunt ad diem abbatissa et moniales et protulerunt instrumenta sua Similiter abbas Columbensis prior etiam S Germani et monachi venerunt ad diem cum munimentis suis et cum vivis testibus quorum asseveratione in jus proprietatis stagnum devocabant et decursibus et allegationibus huic et inde res deducta est quoad judicium et judici dicendi posita est dies Porro ad diem judicii abbas Columbensis Rogerius et monachi in sua justicia confidentes venerunt sed abbatissa et moniales non venerunt neque contra mandaverunt Notum itaque volumus esse u t p q f quod pro tali defectu monialium monachis et ecclesie S Germani in Leia data est jam dicti stagni vestitura et adjudicata quam eidem ecclesie pro immobili firmitate in postmodum scripture testimonio et sigilli nostri auctoritate confirmavimus sub inscripto nostri nominis karactere Actum publice Parisius anno Incarnationis Verbi MCLX primo astantibus [] S Comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii Constabulario nullo