Charter Document - 04990010

Charter Document - 04990010


Charter Number: 04990010
Cartulary Title: Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1144
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia Francorum rex et dux Aquitanorum Notum fieri omnibus tam futurorum quam presentium quoniam omnia que predecessores nostri reges Robertus videlicet Henricus Philippus quoque et genitor noster Ludovicus ecclesie Beati Vincencii et Beati Germani de Leia contulerunt nos quoque ubicumque sint pari benignitate concessimus et nostra firmavimus auctoritate videlicet omnem decimam vini et annone mee que attinent ad cellarium vel granarium Pissiaci id de Trel et de Charlavana et de ipso Pissiaco et decimam Alvers et vini et annone et leguminis et avene ubicumque sit Similiter et decimam annone mee et avene et leguminis de Aquilina et vini crescentium mearum si que in ea fuerint facte [] Actum publice Parisius anno ab Incarnatione Domini M centesimo quadragesimo tercio regni vero nostri vii Astantibus [] Signum Radulphi Viromanduorum comitis dapiferi nostri Signum Mathei camerarii Signum Mathei constabularii Signum Willelmi buticularii