Charter Document - 04990009
Charter Number: | 04990009 |
---|---|
Cartulary Title: | Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appointment |
Date: | 1125 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Quoniam diversorum mentes Ade filiorum a traduce contracta ecca semper ligat oblivio huic morbo satis compectens remedium patrum adinvenit sagacitas ut quid memorie retineri oporteret vivacitati litterarum commodatum sese occullis legencium quasi presens offerret quamvis tempore longe transacto preterisset Nec presentes igitur lateat nec futuros quod ego Rogerius abbas Columbensis in communi Capitulo coram poscitis fratribus Racherio filio Alberici majoratum S Germani de Leya sicut pater suus Albericus vivens ante tenuerat tenendum concessi eo tenore quod alios majoratus aliis nostris majoribus concedimus Majoratus autem illius proprium majoris homines cujusdam ville submonere in placitis in presencia prioris districtum suum habere domum suam liberam cum toto ambitu suo possidere in feodo Quandam tenet terram que est inter nemus et culturam Camberiaci et aliam que est juxta domum Honorati Filiolicurtis quam ab hoc die omnibus diebus vite sue ad censum unius denarii et in feudo tenebit Illas autem mensuras que pro nummo et pro abolo habentur faciet et per eamdem villam discurrent et quicumque easdem ab eo mensuras causa vendendi vinum suum petet quantum vini pro abolo habetur a petente mensuras illas accipiet Cetere vero mensure majores monachorum sunt et per totam terram Sancti Germani discurrunt Si quis hominum illorum qui sub majoratu suo continentur ex aliquid fori fecerit eum ut sibi in presencia sua satisfaciat in curiam suam submonebat Si vero illorum alter alteri fori fecerit et ejus auribus clamorem aliquis intulerit illos in curiam monachorum ducet et ibi districtum suum in presentia eorumdem accipiet Si quis de aliquo revestendus fuerit jussu prioris revestietur per manum majoris et ipse major quod pro revestitura habere debet habebit et quantumcumque prior voluerit jussu suo sub monebit Predictus siquidem Racherius in eodem capitulo quando de majoratu isto eum Abbas rivestivit suus homo ligius devenit et omnia que sunt S Germani terras prata vineas census redditus molendinos et si qua sunt alia fideliter custodienda super sacrosanctum Evangelium juravit si vero in aliquo per se vel per alium fori fecisset quod XII nummos per annum excedat cognovit ultros ad priorem accedens et in quo foriffecerit et suggereret ad voluntatem ejus prioris prout ratio et justicia dictaverint emendabit Horum testes sunt Hugo de Bubiniaco Robertus Bochet Robertus major Richardus Brisart Simon filius ejus portarius Berengerius Giroldus de Loucenis Radulphus Renoldus Goslenus Hectredus de Sancto Germano