Charter Document - 04990008

Charter Document - 04990008


Charter Number: 04990008
Cartulary Title: Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1125 - 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum fieri volumus quod quidem miles Asto videlicet De Alpeco huic ecclesie S Vincencii martiris et S Germani confessoris Gauterio milite filio suo juniore Odone scilicet concedente gurgitem in Sequana dedit Sed quia de feodo erat monachis illum accipere hesitantibus et inde vexari metuentibus ipse et Odo filius ejus eum semper tuendum et omnibus diebus vite sue a domino de quo est publice coram rege L et L regis filio et Regina qui tunc temporis hoc in loco morabuntur et multis astantibus Ex parte monachorum testibus Symone Ternel Hugone de Manlia Willelmo de Roslio Sulpicio famulo Goisleno ipsius filio Gauterio filio Haemeri Monachi qui tunc ibidem deservebant hi fuerunt Raherius prior Osbertus Johannes Goscelinus Radulphus Ex parte vero Asthonis Hugo Malnutritus