Charter Document - 04990006
Charter Number: | 04990006 |
---|---|
Cartulary Title: | Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Blessing |
Date: | 1125 - 1131 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Gaufridus Dei gratia Carnotensis episcopus bone consciencie testimonium omnibus in Christo fidelibus Noverint presentes noverint et futuri pie devocionis indicium divinique amoris argumentum esse quod Gato de Pissiaco pro benedictione capelle quam ipse decenter ac studiose juxta turrim Ordevallis composuit multociens quasi humili ac devota intencione nos supplicavit prout et quod exoptaverat ex nobis tandem jocundius impetrasset Consilio quidem nostro et precum suarum assiduitate Rogerius abbas Columbensis et frater Petrus prior de Sto Germano ceterique fratres Columbensis in supradicta capella Dei servitium celebrare concedunt tali vero pactione quod nullus ibi missam cantare presumat nisi sacerdos ejusdem ville aut aliquis ab eo rogatus