Charter Document - 04990005

Charter Document - 04990005


Charter Number: 04990005
Cartulary Title: Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Announcement
Date: 1125 - 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Quia presentes vita et dies hominis breves sunt et memoria mortalium labilis est notum volumus [] quod quidam miles Joscelinus nomine multociens rogando petebat ut monachus fieret Sed quia ut beatus jubet Benedictus talibus non est levis concedendus ingressus nam sepe videatur penitere a Petro tunc priore S Germani ejus peticio anno integro et ejus susceptio dilata et prolongata est Ad ultimum vero idem miles coram rege Ludovico veniens peticionem iteravit et petente Rege et Bartholomeo et archidiacono Theobaldo multisque aliis concessum est et a fratribus Ipse vero pro anima sua Deo et B Marie sanctoque Germano concedens donum super altare S Vincencii astante archidiacono et multis aliis posuit de ecclesia Sancti Stephani Maruellii eo die quoque juxta ecclesiam aream ad domum et dimidium molendinum mundi minorum viginti librarum parisiensium decimam quoque totius terre quam acceperat cum conjuge sua Levis tam panis quam vini Actum est hoc vigilia Purificationis Virginis Virginum Filius vero ejus Villermus super hoc in crastinum festivitatis ejusdem apud Pissiacum a monachis coram Rege requisitus tandem concessit omnia Ita autem Rege proloquente et G concedente quod nullo modo redimere poterit de denariis alterius vel pecuniis nisi de propriis Concessit similiter hoc donum Galterius filius Grugerii gener Joscelini cum filia ipsius Aeles Inter monachos autem et Willelmum et filiam rex Ludovicus et Stephanus dapifer fide jussores existunt Testes vero Minardus ex parte Willelmi Ex parte monachorum Thieobaldus archidiaconus Bartholomeus Willelmus Rufinus Hugo Brito Abertus major et filius ejus Actum est hoc MCXXVI Indictione V