Charter Document - 04990003

Charter Document - 04990003


Charter Number: 04990003
Cartulary Title: Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1124 - 1125
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum Rex Universis Dei et Ecclesie cultoribus tam posteris quam instantibus et precipue successoribus nostris Francorum regibus certum haberi firmum teneri volumus quod universa beneficia que antecessores nostri Francorum Reges ecclesie B Vincencii et S Germani de Leya videlicet Robertus Rex qui ecclesiam ipsam a fundamentis fundavit et Henricus rex filius ipsius et Philippus pater noster contulerunt vel in posterum quilibet concessuri vel donaturi sunt et nos bona voluntate et utili concedimus et firmamus In primis totam villam predicte ecclesie adjacentem omnino liberam et quitam cum sanguine et latrone et omnibus foris factis in corpore ville factis sive omnibus consuetudinibus de corpore ville moventibus Omnem quoque decimam vini et annone mee et avene que attinent ad cellarium vel granarium Pissiaci id est de Trel et de Charlavana et de ipso Pissiaco et decimam Alvers et annone et leguminum et avene undecumque sit Similiter et decimam et annone mee et avene et leguminum de Acquilina et omnium crescentiarum mearum si que mea fuerunt facte Molendinum quoque Filiolicurtis et unum modium annone habendum perpetuo uno quoque anno de molendino quem pacto tali Columbenses monachi concesserunt fieri super Stagnum Sancti Germani de Leya Bertholomeo de Fulcoio Terram etiam Gaudine Similiter et brancas de Leia quantum necesse fuerit ad focum monachorum necnon et mortuum licium quantum sufficit ad usum monachorum et hospitum suorum et pasturam totam pecoribus monachorum et etiam hospitum suorum et ut monachi Centum porcos habeant libere discurrentes per totam Leiam tempore glandium Vivum etiam nemus quantum fuerit necessarium ad edifficia monachorum vel nova facienda vel vetera reparanda Galterum quoque colibertum et omnem ejus posteritatem et V hospites apud Ruoldicurtam Hec omnia benigne concedimus monachis Columbensibus Deo Sanctoque Germano servientibus Que ne in posterum alicujus malivoli possint invidia infirmari vel vetustate deleri nostri nominis karactere et sigillo signari et corroborari precepimus Actum publice apud Sanctum Germanum presentibus episcopis nostris Carnotensi videlicet Gaufredo et Manasserio Meldensi cum clericis suis abbate Sti Stephani de Vallera et Hugone de Bugis preposito et Galterio de Bona valle archidiacono et aliis multis Data per manum Stephani Cancellarii anno Incarnationis Verbi mill cent vicesimo quarto regni vero nostri xxii Adelaidis regine x Astantibus [] S Stephani dapiferi S Gisleberti buticularii S Hugonis constabularii