Charter Document - 04990002
Charter Number: | 04990002 |
---|---|
Cartulary Title: | Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1122 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Anno ab Incarnatione Dni mill cent xxii Ludovicus gloriosus Rex superatis undique hostibus et oblata pace Deo se adjuvante et prospera sibi tribuente apud Parisius cum principibus disponens jura regni et previdens in futurum consilium accepit Castrum edificandi in loco qui vocatur Karolivana quod pagum Parisiensem ab inimicis custodiret Sed quia idem locus a Roberto rege Sancto Germano antiquitus jam fuerat in elemosina datus Robertus monachus Regem adiit humiliter et suggerens donum ejusdem attavi sui Quod audiens Rex respondit benignissime elemosinas predecessorum suorum nullo modo a se velle diminutionem accipere sed potius meliorationem Quid plura tradidit monacho omne ecclesiarum et omne decimarum ad ipsum locum pertinencium et omne redituum suorum Precepit quoque monacho ut hoc donum super altare S Germani de sua parte necnon et regine Adelaidis filiique sui Philippi mitteret Quod monachus accipiens procidit ad pedes ejus osculans ejus manum Testes qui hoc viderunt sunt isti Stephanus archidiaconus Gislibertus frater ejus Milo de Malerepast Frogerius de Chaalons Bartholomeus de Fulcris Hugo filius Garnerie Ex parte monachorum Robertus de Castello Girelmus de Marleio Garnerius prepositus