Charter Document - 04990001

Charter Document - 04990001


Charter Number: 04990001
Cartulary Title: Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, Origines et cartulaire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1073
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Patris videlicet et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Philippus gratia Dei Francorum Rex notificari volo tam presentibus quam etati posterorum quatenus avus meus Robertus Rex in honore Dei et Sancti Germani apud Silvam que Leya vocatur quoddam construxit monasterium adhibitis necessariis ibidem servientium fratrum Pater vero meus videlicet rex Henricus qui post eum Gallie rexit imperium concessit omnibus que ille dederat plura tribuendo locum amplificavit Ego igitur ut essem particeps tanti beneficii supradicto monasterio et monachis Columbensibus eodem in loco Deo famulantibus dedi omnem decimam vini et annone mee que pertinet ad cellarium vel granarium Pissiaci videlicet de Trel et de Charlavana et de ipso Pissiaco decimam etiam Aulvers vini et annone et leguminum et advene undecumque sit Similiter dedi omnem decimam annone mee et avene et leguminum de Aquilina et omnium crementorum meorum que facta fuerint in ea molendinum etiam Filioli Curtis dedi et terram Gaudine brancas etiam de Laya quantum necesse fuerit ad focum monachorum necnon et mortuum lucum quantum sufficit ad usum monachorum et hospitum suorum et pasturam totam peccoribus monachorum et etiam hospitum suorum Dedi etiam vivum nemus quantum fuerit necessarium ad edifficia monachorum vel nova facienda vel vetera reparanda Gauterium quoque quandam colibertum meum et omnem ejus posteritatem et apud Raoldicurtem quinque hospites predicto loco B Germani contuli Et ne memoria deleretur hujus beneficii litteras inde fieri precepi quas ipse propria manu firmavi Testes etiam supradicte dacionis sub titulari precepi Considerans vero quod de die in diem in pluribus hominum refregisset karitas et habundat iniquitas hec omnia in sigilli mei presidio et tucione subscribi feci ut qui post nos venerint sciant quod pro anime mee et antecessorum meorum redemptione monachis Columbensibus Deo et Sancto Germano servientibus concessi vel dedi Actum publice Parisius XII Kal Junii regnante rege Philippo XIII regni sui anno S Gaufredi Parisiorum episcopi S Ivonis Comitis et Fromundi fratris ejus S Hugonis Comitis Mellenti S Guillermi Albani S Gaffridi filii Nivardi S Simonis de Monteforti S Gauterii S Nivardi fratris ejus S Guidonis de Monteleherici S Garnarii S Hugonis filii Gauterii de Pissiaco S Hugonis de Puterlo S Gauterii Infantis fratris ejus