Charter Document - 04980055
Charter Number: | 04980055 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, Fleurines |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1276 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notandum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod in ecclesia beati Petri de Pomponio talia jura continenda sunt monachis Sti Christofori que infra dicuntur Ad altare beati Petri sacerdos illius ecclesie nunquam faciat missam nisi de licentia Prioris B Petri sive monachorum Ad annalia festa Prior sive monachi debent celebrare divinum officium ad altare beati Petri et de beneficio quod offeretur medietatem habent monachi et medietatem sacerdos exceptis candelis quarum duas partes habent monachi et tertiam sacerdos A Natali Domini usque ad tertium decimum diem oblatio que offeretur in istis diebus inter eos dimidiatur Ad festum beate Marie Candelarie de omnibus candelis duas partes habent monachi et tertiam sacerdos et de alio beneficio unusquisque medietatem De aliis vero candelis que singulis diebus offerentur sive in purificatione mulierum sive in baptismate infantium medietatem habent monachi et medietatem sacerdos exceptis illis que post Evangelium offeruntur ad manum sacerdotis que proprie sunt sacerdoti In sponsatione vero cerei sive candele que offerentur inter eos dividantur In Ramis Palmarum et in die Parasceve et in vigilia Pasche et in die Pasche omne officium pertinet monachis faciendum excepto hoc videlicet communicare gentes quod pertinet sacerdoti ad festum beatorum apostolorum Petri et Pauli et ad vincula beati Petri beneficium quod offertur totum est monachis nullo participante In Dedicatione Ecclesie beati Petri totum officium pertinet monachis et beneficium inter eos dividatur beneficium vero quod offertur ad altare beati Petri sive cera sive candela sive aurum sive argentum vel quodcumque offeratur totum est monachis nullo participante